: Annales Veronenses antiqui

69


84.
.MCCXLII. Imperatores.
[A] His temporibus, mense marcii ultimo, tonitrua percusserunt
in campanile Sancti Zenonis, ita quod capitellum dimidium
destruxerunt et ruere fecerunt.
[A] Eodem anno, mense septembrio, dominus E. de Romano,
congregato exercitu Paduano et Vicentino pariter, ex Veronensi
introivit in teritorio Exstensi, destruendo vineas, blavas, usque
sub Zero et Calaone, burgum ultra flumen combussit, turem.
sitam super fossam in teram prostravit et destruxit.
85.
.MCCXLIII. Pontifices.
[A] Innocentius quartus. sedit annos.
[A] Hoc, de mense iulii, in mercato civitatis Padue amputatum
fuit caput comitis de Paningo, quia dicebatur civitatem Verone
proditurum esse Logonbardis.
86.
.MCCXLIII. Pontifices.
[A] Eodem anno, de mense septembris, castrum Sancti Bonifacii
ab Veronensibus captum fuit et destructum.

Torna all'inizio