et mandata eius observans, et in cuius prudentia et consilio 
maxime confidebat imperator. 
Henricus dux Saxonie …et erat mediocriter 
magnus, bene compositus, viribus corporis valens, magna 
facie, oculis magnis et nigris, capillis quoque quasi nigris; 
alti cordis, in diviciis et potentia pollens; genere nobilissimus 
et filie quondam Lotharii imperatoris filius. 
Fredericus dux de Rottemburgo, qui regis Conradi patrui 
imperatoris Frederici fuit filius, erat magnus, pro etate fortis, 
virtutis cupidus, bene compositus, grossus, spissus, albus, 
pulcer atque formosus, hilaris, iocundus, capillis quasi albis 
et mollibus. 
Otto comes palatinus de Guitelenspac, qui et pallizusgravus 
dicebatur, erat magne stature, formosa et spissa membra 
habens; severus, sapiens et in consiliis providus et in 
bello fortissimus; longis capillis quasi nigris, oculis magnis, 
facie lunga et quasi rubicunda; imperatori ac imperio maxime 
fidus et ab imperatore non modice dilectus eiusque consanguineus 
erat. 
Comes Redulfus de Lindo erat magne ac spisse stature, 
formosissimis et rectis membris, venustam et pulcherrimam 
ac hilarem faciem habens, capillis candidis et longis, oculis 
magnis et claris, sapiens ac bellicosus, et quo pulcrior in 
exercitu imperatoris nullus inveniretur.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
 
  |