Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 896


Solutio
Respondeo dicendum, quod actus exterior et actus interior voluntatis hoc modo
comparantur ad invicem, quod uterque quodammodo est alteri bonitatis causa;
et uterque, quantum in se est, quamdam bonitatem habet quam alteri dat. Actus
enim exterior bonitatem habet ex circumstantiarum commensuratione, secundum
quam proportionatus est ad finem hominis consequendum. Et quia actus
exterior comparatur ad voluntatem sicut obiectum, inde est quod hanc bonitatem
voluntatis actus interior ab exteriori habet, non quidem ex eo secundum
quod est exercitus, sed secundum quod est intentus et volitus; quia secundum
quod est exercitus, sequitur actum voluntatis. Sed quaedam ratio bonitatis consistit
in actu interioris voluntatis secundum se, secundum quod voluntas est
domina suorum actuum, secundum quam bonitatem actus habet rationem meriti
vel laudabilis: et haec bonitas ex actu interiori in exteriorem procedit.
Loquendo igitur de illa bonitate quam voluntas actui exteriori praebet, actus
exterior nihil bonitatis addit, dummodo voluntas aequaliter intensa sit. Hoc pro
tanto dico, quia quidam actus sunt delectabiles, in quibus voluntas non potest
esse ita intensa ante actum sicut est in actu, ut patet in actu fornicationis; unde
non aequaliter demeretur qui vult fornicari, et qui actu fornicatur: quia voluntas
non potest esse adeo perfecta ante actum sicut est in actu. Quidam vero
actus sunt difficiles, in quibus voluntas remittitur in actu; et in istis voluntas
potest esse magis perfecta ante actum quam in actu.
Si autem loquamur de bonitate actus quam actus exterior secundum se habet,
sic actus exterior complet interiorem in bonitate vel malitia, sicut terminus
motus complet motum; comparatur enim, ut dictum est, ad voluntatem ut obiectum.
Et quia ad praemium essentiale ordinatur actus per bonitatem primam,
quam habet a voluntate, prout liberaliter redditur, et ex amore; ideo actus exterior
nihil adiungit ad praemium essentiale: tantum enim meretur qui habet perfectam
voluntatem aliquod bonum faciendi, quantum si faceret illud; et si facit
unum actum, quantum sit faceret multos, voluntate aequaliter perfecta manente.
Ad praemium autem accidentale ordinatur per bonitatem quae est ipsius actus
exterioris secundum se: et ideo actus exterior adiungit aliquid ad praemium
accidentale: verbi gratia, martyr inquantum exterius patitur, victoriam de
adversariis fidei habet; et ex hoc sibi aureola debetur. Similiter etiam aliquis ex
hoc quod in actum exteriorem frequenter exit, magis habilitatur ad bonum: et
ex hoc sequitur quod in caritate crescat. Similiter per actum exteriorem punitur
magis quam per voluntatem tantum: et ideo actus exterior adiungitur in satisfactionem:
et similiter in omnibus aliis quae consequuntur bonitatem actus,
secundum quod exercitus est.

Torna all'inizio