denique huic noverat Domini sermone concessa. Hanc ergo ecelesiis toto orbe diffusis velut capud
suorum certum est esse membrorum, a qua se quisquis abscidit, fit christianę religionis extorris, cum
in eadem non ceperit esse conpage.
Audivimus quippe, quod quidam episcoporum partibus vestris degentibus, apostolicae
sedis doctrinae contemptores, contra Romanam et orthodoxam fidei tradicionem
novas introducere nituntur hereses, pretermittentes vas electionis, beati Pauli
apostoli, sententiam, quae ait: ‘Si quis vobis evangelizaverit, preter quod evangelizatum
habuistis, anathema sit’. Quapropter exultantibus animis confidentius orthodoxam
fidem vestram incitamus, ut ab omni pestis incursu pectora vestra sapienter
intemerata servetis et recte fidei doctrinam, quam a sancta nostra catholica et apostolica
olim predecessores vestri a sanctis nostris predecessoribus susceperunt, usque
in finem defensare atque observare nihilominus satagimini, quoniam, ‘qui perseveraverit
usque in finem, hic salvus erit’. Quamvis ergo magna locorum intervalla nos dividant,
si in unitate fidei nostrae perseveraveritis, vobiscum sumus, tantum ut sit auxiliante
Domino constantia perseverans, dicente apostolo: ‘Vobis enim datum est pro Christo,
non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro ipso patiamini’.
Dudum vero, quod Wilcharius archiepiscopus Galliarum suggessit nobis pro
quodam Egila, ut eum episcopum consecraret, valde nimisque eum in fide catholica
et in moribus atque actibus laudans, ut consecratus vestris partibus emitteretur predicandum:
nos vero predicti Wilcharii archiepiscopi petitione credentes, consuete
illi licentiam tribuimus, ut canonice eum examinante, quatenus, si post discussionem
et veram examinationem rectum et catholicum eum invenisset, episcopum ordinaret;
et nullam quamlibet alienam sedem ambiret vel usurparet, sed solummodo animarum
lucra Deo offerri – quia una cum Iohanne presbitero partibus vestris venientes – quod
peius est, ut eius fama in auribus nostris sonuit – non recte illa Egila predicat;
sed erroribus quidam Mingentii magistri sui sequens, extra catholicam disciplinam,
ut fertur, conatur docere; et alia plura capitula, quae absque norma ecclesiastica
alios suaderi videntur. Quod si ita est, vestra fidelissima dilectio, qui normam et
disciplinam sanctae nostrae Romanae ecclaesiae consequitur, ullo modo eorum insaniam
credere vel sequere studeat, quia procul dubio minimae vos credimus sanctae
Romanae ecclesiae ignorare disciplinam, sed potius ammonentes ad veram et orthodoxam
fidem eos reducere studeamini.
Porro et de partibus vestris pervenit ad nos lugubre capitulum, quod quidam
episcopi ibidem degentes, videlicet Eliphandus et Ascaricus, cum aliis eorum consentaneis,
filium Dei adoptivum confiteri non erubescunt, quod nullus, quamlibet
heresiarcha, talem blasphemiam ausus est oblatrare nisi perfidus ille Nestorius, qui
purum hominem Dei confessus est filium. Quapropter ullo modo eorum serpentinum
venenum in qualibet parte vestram subripiat vel coinquinet dilectionem; sed, sanctorum
principum apostolorum Petri ac Pauli divinam tenentes confessionem atque eorum
sanctae catholicae et apostolicae Romane ecclesiae sequentes tradicionem pariterque
precipuorum ac catholicorum probabilium patrum docmata amplectentes, firmi et
stabiles atque immobiles et inconcussi una nobiscum in eorum luculenta traditione
|
|