Papias: Ars Grammatica

Pag 21


"SFRAGIS". 26 Post c autem aut p principales secunda t , ut "uictrix",
"sceptrum". 27 Tercia igitur l uel r est, sed l in solis illis que
ab s incipient; in fine uero econtra primam liquidam r , sequentem
mutam b uel p , postremam s , ut "urbs", "stirps". 28 Sin autem
in duas consonantes desinat dictio, necesse est priorem liquidam
esse et secundam s uel x , ut "ars", "lanx", uel c aut t antecedente n ,
ut "hinc", "dicunt", uel st , ut "est", "ast", "post" ("uult" quoque et "fert"
irregularia), uel - loco PS - bs uel ps , ut "celebs", "princeps". 29 In
principio tamen non nisi ps , ut "pseudo".
30 Nunc de ordine in diuersis sillabis.

Torna all'inizio