Gotifredus Viterbiensis: Gesta Friderici

Pag 324


Parvulus armorum numerus parvusque virorum
Prelia tantorum sic sustinet Ytalicorum,
Nec perit istorum sarcina, preda, forum.
Plebs mala conspirat montisque cacumina girat.
Bella ferunt dira; redeunt certamina mira.
Gens egra febricitat, nec minus arma parat.
29. Opizo marchio Malaspina succurrit imperatori et exercitui pereunti apud pontem Tremulum.
Opizo markise, queum tunc Mala spina vocabant,
Magnus apud Ligures nostros vehementer amabat;
Dum labor instabat, commoda multa dabat.
Quod maris aut terrae mons Appenninus habebat,
Opizo quem memini proprio sub iure tenebat,
Et que turba fera venerat, eius erat.
Hic venit, ut nostris succurrat ibi morituris,
Et facit, ut bellis cessetur abinde futuris.
Hic ubi ductor adest, turba quieta favet.
Aspera terra nimis feretrum deducit ab imis
Asperiorque cibis, gelidis ditissima rivis.
Hinc ad Ticini litora pace venit.
Tunc velut Abigail vel Magdalena Maria
Currit amica pia, domino redeunte, Papia;
Multa per obsequia plena favoris yat.
Corpora fessa vacant; tunc balnea multa parabant.
Tunc cibus instabat, qualem medicina vocabat.
Quicquid egri cuperent, nostra Papia dabat.
30. Qualiter imperator per traditionem in civitate Segusia occidendus, fraude comperta, solo
duce Bertuldo de Zaringa comitante, aufugit, et per montem Sinisium usque Gebennam civitatem
occulte pervenit.

Grandis aput Ligures iurata rebellio crevit;
Laudaque nos ledit, quam cesar ab hoste redemit.
Gaudia sunt reliquis; sola Papia gemit.
Rex sedit iratus, Ligurum feritate gravatus,
Milite nudatus sociisque minorificatus,
Pluribus ingratus ludibrioque datus.
Cedit ab Ytalia cesar, paucis comitatus.
Tunc iter obstruitur sibi, mors occulta paratur.
Venit Segusium, qua latet hostis honus.
Insidias Ligurum tunc evasisse putaret,
Cum sibi iam mortem Segusius arte pararet.
Dum dolus instaret, fraus patet; ipse cavet.
Sic ubi regis eques pro rege manere paratur,
Nocte fugit dominus, solo socio comitatus.
Montis Cilleni nocte sub Alpe venit.
Miles erat regi specie conformis, et illi
Barba, manus, facies similis flavique capilli;
Quem faciunt regis sede sedere sui.
Vesteque cesarea persona fuit redimita;
Creditur a populo cesar fore fraude petita,
Arteque mentita sede sedebat ita.

Torna all'inizio