Landulphus Junior sive de Sancto Paulo: Historia Mediolanensis

Pag 7


videlicet de Badaglo et de Vareglate, a Yerosolimis redeuntibus, ellegit. Sed Grosulanus
de absenti persona electionem fieri prohibuit. Pars itaque cleri et populi ad nutum
Arialdi, abatis monasterii sancti Dyonisii, clamavit et laudavit Grosulanum sibi in archiepiscopum.
Ipse vero, statim ut vidit se a quadam magna multitudine vulgi et nobilium conclamatum
et ab abate illo plaudatum, archiepiscopalem sedem ascendit et sedit. Et sedens,
illum Arialdum abatem de abatia in abatiam maiorem videlicet Clavatensem, transtulit.
8. Sed ante huius translationem contigit, quod quidam, qui videbantur viri et clerici
Mediolanenses, quedam turpia de Grosulano et de eius ellectione presbitero Liprando notificaverunt.
Quibus viris et clericis presbiter ipse conscilium prebuit, ut literas et duos ydoneos
clericos miterent Romam, rogando Papam, quatenus Grosolanum in archiepiscopatu non
firmaret, donec se ipsos, mitentes literas, in proximo tempore videret et audiret. Bernardus
autem, abas Umbrose Vallis et cardinalis Romanus, ad has literas et nuntios, videlicet
Obizonem, qui cognominatur Nigrum, et Heribertum de Bruzano, contempnentes Grosulani
causam ipsiusque legatorum verba, videlicet Arderici de Carimate et Iohannis presbiteri
de Ploltelo coram apostolico et eius curia non respexit; sed accepta stola, curiam comitissae
Matildis intravit. Ibique inito conscilio in beneplacito Arderici de Carimate, qui pro Grosulano
et stolla Romam iverat, abbas ille Bernardus Mediolanum venire festinavit. Et cum
procul vidissent Mediolanum, Ardericus idem in protensi virga usque ad majorem ecclesiam
civitatis portavit, clamando: "Hecum la stola, hecum la stola". Et in hoc clamore plenitudo
vulgi fuit et acclamavit: "Moriatur, quicumque contradixerit". Clamor iste ingens et
continuus fuit, donec abbas ille cardinalis et Grosulanus pulpitum maioris ecclesie Mediolani
ascendit. Et cum uterque ibi videbantur in victu afflicti, in vestitu dimissi, in sermone preclari,
tantum plausum audierunt sibi, veluti si pure forent angeli Dei. Ibique Grosulanus
stola indutus; et abas, in suo tempore remuneratus, quievit et recessit, et post paucos dies
in gratia predicte comitissae Matildis idem abas Parmensem episcopatum suscepit.
9. Grosulanus vero, consentiens humane fragilitati, usus est cibis delitiosis et vestibus
pretiosis, atque petiit subcingulum, quo presbiter Liprandus fruebatur in officio misse secundum
morem cardinalis. Sed presbiter ipse ipsum cingulum Grosulano dare negavit. Deinde
ipse archiepiscopus quoscumque non potuit sibi blandire, temptavit minis terrere, presbiterum
Liprandum precipue. Qui presbiter, cum esset coram cuncto populo urbis Mediolani interrogatus,
inquit: "Quam plures de hic consedentibus et stantibus ad libitum suum placitumque
tuum locuti sunt, atque de literis Romam missis, propter quas super me intendis, tibi responderunt.
Quod si vis meum inde habere responsum, dic michi, si vis ut dicam tibi verum,

1



5




10




15




20




25




30


Torna all'inizio