Sed et Otto rex Teutonicorum, qui postmodum imperator creatus est
Romanorum, Adalahidem Italiae reginam, quae sibi commater extiterat,
suscaepit in coniugem. Quem filius eius, qui Maguntinae presidebat
almificus pastor aecclesiae, coepit constanter arguere, et scelestum luridumque
coniugium publice condemnare. Pater autem vehementer iratus
eum comprehendi praecaepit et carcerali mox custodiae mancipavit, quem
per annale circiter spacium carcer inclusit, sed a correptione linguam
terroris vinculum non ligavit. Cum vero pater eum quadragesimali decurrente
ieiunio de custodia decrevisset educere, ante quam psalterium expleret,
quod aureis exarabat apicibus, recusavit exire. Verumtamen cum
exivit zelo sacerdotalis auctoritatis accensus non quievit, sed mox in
patrem iaculum publicae excommunicationis intorsit.
O vere dignum regio genere sacerdotem, qui in causa Dei non imperiale
fastigium, non paternum recognovit affectum. Sed dum paternam ac
|
|