INCIPIT LIBER.
[DE LEGATIONE BEROZIE IN INDIAM.]
Dicitur quod in temporibus regum Edom habuit rex Anastres
Tasri virum nomine Beroziam. Erat autem vir iste
princeps medicorum totius regni, obtinens a rege nobilem
statum et magnam prebendam. Qui quamuis exerceret negocia
regni, erat tamen magnus et sapiens. Quadam vero die
datus est regi quidam liber, in quo continebatur quoniam in
India sunt montes excelsi in quibus crescunt certe arbores et
herbe, que, si cognoscantur et capiantur et conficiantur secundum
certum modum, fiet ex illis medicina, qua resuscitantur
mortui cum Dei voluntate. Cupiens igitur rex querere
et implere hoc negocium, precepit Berozie quod circa hoc
laboraret, et ipse iuuaret eum argento et auro, et quod scriberet
singulis regibus Indie dare presidium et prestare iuuamen
suo proposito. Et fecit rex ita: iussit dare Berozie quecumque
petijt, et scripsit singulis regibus illius prouincie et
dominis epistolas super hoc negocio, ad quos accessurus erat,
mittens eis singulis penia et dona, sicut est mos regum
ad inuicem transmittere, cum petunt aliquid a seipsis.
Fecit itaque Berozias vti rex ei iussit, et non declinauit a
dextris nec a sinistris, donec peruenit in Indiam, et, presentatis |
|