Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

259


ymagines Christi, beate Virginis et aliorum Sanctorum
ubique comburi et frangi faciebat, dicens ydolatriam esse
ymagines adorare. propter quod quidam papa, nomine Gregorius,
ipsum ne hoc faceret admonuit, et cum nollet desistere,
eum excommunicavit. cum vero adhuc in sua duricia permaneret,
eum deposuit. insipienter enim et impie iste Leo imperator
faciebat quando Christi et Sanctorum ymagines comburebat.
hoc enim non est ydolatrare, sicut ille dicebat, quia nichil divinitatis
in eis esse credimus, quemadmodum Gentiles ydolatre
supponebant; sed tantum ymagines facimus ut per eas in rememoracione
eorum, quorum sunt ymagines, reducamur. honorem
autem, quem ymaginibus impendimus, non impendimus
eis in quantum ipse ymagines sunt diversis coloribus figurate,
sed impendimus illis, quorum ipse sunt significative. verum
quidem est quod in veteri Testamento non fiebat aliqua ymago
Dei, quia Deus tunc invisibilis esset, et ideo aliqua ymago sibi
fieri non valebat. sed Deus, qui tunc erat invisibilis in natura
Divina, modo factus est visibilis in natura humana. et ideo
ea que Christus fecit in humana carne, sicut sunt nativitas, passio,
ressurreccio, ascensio et cetera miracula que fecit, possumus

Torna all'inizio