Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 527


est commune bonum, quia est bonum omnis boni,
lex vero humana et positiva condita est a principe, vel a
toto populo, si totus populus principetur; princeps enim
aut totus populus cum principatur, habet dirigere et ordinare
alios in commune bonum. Quaelibet ergo persona
particularis, quae est pars multitudinis alicuius, debet
esse observativa legum, sed non cuiuslibet est leges condere.
Secunda via ad investigandum hoc idem, sumitur ex
eo quod leges coactivam habent potentiam. Potest enim
quilibet ex populo movere et persuadere alteri ut bene
agat, sed huiusmodi monitiones et persuasiones non dicuntur
leges, quia nihil habent coactivum. Extendendo autem
nomen legis, quaelibet mandata, et quaelibet monitiones
leges dici possunt. Secundum quem modum loquendi (ut
recitat Philosophus I. Politicor.) dicebat Homerus quod
unusquisque statuit legis pueris et uxoribus: volebat enim
Homerus quod monitiones et praecepta, quae facit paterfamilias
uxori, filiis, et aliis existentibus in domo, leges
nominari possent: sed hoc non est secundum propriam
acceptionem legum; nam sicut una persona singularis ordinatur
ad bonum domesticum, quod est bonum totalius
et communius: sic bonum domesticum ordinatur ad bonum
civile, et ad bonum regni, quod est etiam totalius et
perfectius. Quare si a bono perfectiori quod magis habet
rationem finis sumendae sunt leges et regulae agibilium,
sequitur quod non a bono privato et domestico sed a bono
quod intenditur in regno et civitate sumendae sunt leges
et regulae agibilium. Immo quia vim agendi et potentiam
exterminandi maleficos non habet proprie paterfamilias
nec persona privata, sed princeps et persona
publica, quae praeest regno aut civitati, aut alii multitudini,
ideo leges habentes coactivam potentiam non sunt
condendae nisi ab eo qui preaest ipsi multitudini, vel a multitudine,
si tota huiusmodi multitudo principetur.Viso
quod non est cuiuslibet leges condere, de levi potest patere

Torna all'inizio