debebatur quod corpus animae semper esset coniunctum. Quod autem ad tempus
separata fuerunt, hoc fuit propter necessitatem nostrae redemptionis.
Secundo ex merito passionis eius: quia ex humilitate passionis meruit gloriam
resurrectionis. Tertio ex parte nostra, ut scilicet in capite gloriosa resurrectio
inchoaretur, quae in membris futura erat. Et iterum ut illis qui sunt in patria,
non solum sit gloria de visione Divinitatis, sed etiam de visione humanitatis
glorificatae in Christo quantum ad corpus et quantum ad animam.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod illa definitio est resurrectionis secundum
quod in aliis hominibus invenitur; sed resurrectio Christi potest sic proprie
definiri: resurrectio est corporis facti incorruptibilis ad animam iterata unio.
Vel potest dici, quod quamvis Christus non ceciderit per peccatum, cecidit
tamen a vita naturae per mortem; et corpus quamvis non sit dissolutum per
incinerationem, est tamen facta dissolutio corporis et animae.
Ad secundum dicendum, quod Verbum caro factum, non est proxima dispositio
ad resurrectionem nostram, sed Verbum caro factum, et a morte resurgens.
Ad tertium dicendum, quod in morte Christi facta est consummatio omnium
eorum quae exigebantur ad satisfactionem; quae quidem per resurrectionem
non est facta, sed magis novae vitae inchoatio.
Ad quartum dicendum, quod quamvis Christus naturam nostram ad hoc assumpsit
ut eam repararet; non tamen sequitur quod, reparata natura, debeat eam
vel aliquam eius partem abiicere, sed magis perpetuo tenere, sicut perpetua est
reintegratio facta in natura. Vel dicendum, quod quamvis per passionem proprie
loquendo sit facta reparatio quantum ad amotionem mali, tamen per resurrectionem
oportuit quod consummaretur quantum ad perfectionem in bono.
ARTICULUS 2
Utrum Christus debuerit tertia die resurgere
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Christus non debuit tertia die resurgere. Caput enim est
conforme membris in natura. Sed per resurrectionem natura reparatur quantum
ad passibilitatem et mortalitatem. Ergo Christus debuit simul cum aliis resurgere,
et non tertia die.
2. Praeterea, ut dicit Glossa Hebr. 11, ad hoc est dilata resurrectio
omnium in finem mundi, ut simul resurgentibus sit maius gaudium. Sed de
resurrectione nullius sancti est tantum gaudium sicut de resurrectione Christi.
Ergo etiam ipse debuit usque ad finem mundi suam resurrectionem differre, et
non tertia die resurgere.
|
|