dici illud Ys. LII: Dominatores eius inique agunt, dicit Dominus,
et iugiter tota die nomen meum blasfematur.
De adventu Conradini in Lombardiam et in Apuliam.
Eodem millesimo, circa festum beati Francisci, venit Conradinus
de Alamannia, filius Conradi filii Friderici condam imperatoris,
ut iret in Apuliam contra Karolum ad recuperandum terram patrum
suorum; et adheserunt sibi multi Lombardi et multi de Tuscia.
Et nullum habuit per viam impedimentum usque ad locum conflictus.
Et exercitus Cremonensium intrinsecorum se absentavit
a Rochetta propter timorem Conradini et Veronensium. Iste Conradinus
litteratus iuvenis fuit et Latinis verbis optime loquebatur.
Et eodem anno venit Veronam cum magna militia Theutonicorum
in mense Octobris.
Quod dominus Iacobinus de Palude invasit Besmantuam.
Item eodem anno, in mense Iulii, dominus Iacobinus de Palude
ascendit et intravit super saxum Besmantue furtive de nocte,
et mortuus fuit ibi dominus Turclus de Besmantua.
De obsidione Corvarie per Reginos et Parmenses.
Et eodem anno obsessa fuit Corvaria per Reginos et Parmenses.
Et Regini habebant in dicto exercitu tres trabucchos, et Parmenses
habebant unum trabucchum. Et hoc fuit in mense Augusti.
Et fuit habita per pactum Corvaria, et Besmantua restituit
<se> communi et dedit obsides communi Regii, quod non offenderent
commune.
|
|