ALIA PRO SE ET PRO ALIIS FIDELIBUS
Suscipe <cle>mentissime pater <host>ias placatio<nis et lau>dis quas
ego <indignus fa>mulus <et sacerdos> tuus <tibi offerre praesumo ad>
hono<rem nominis tui> deus. Offero tibi piissime et gloriosissime
pater pro me nimio peccatore pro peccatis et neglegentiis meis.
necnon et pro aecclesia tua sancta catholica et omnibus in ea consistentibus
atque tuae pietati munus deferentibus. et pro omni nostra
congregatione vel qui se in nostris commenda<verunt orati>onibus
aut qui no<bis suas largi>ti sunt ele<mosinas seu> etiam pro ceteris
fi<delibus vivis> scilicet ac def<unctis ut quos pre>cioso <dignatus> es
filii tui sanguine redimere. fac eos perhenniter ad tuam beatitudinem
pervenire. Per.
PRO FAMILIARIBUS
Omnipotens sempiterne deus placabilis et acceptabilis sit tibi haec
oblatio quam ego indignus offero pro omnibus familiaribus meis amicis
ill. <et qui se comm>endaverunt <meis in>dignis <orationibus ut
tuam misericordiam clementiamque consequi> mereantur.
Per.
ORATIO PRO INFIRMO
Suscipe domine clementissime pater propitius munera quae tibi
offero ad honorem nominis tui deus pro famulo tuo illo ut <medelam>
tuam non <solum in corpo>re sed <e>tiam in anima sentiat. <Per>.
PRO PLURIMORUM DEFUNCTORUM ANIMABUS
Suscipe <domine sancte pater omnipotens aeterne deus> propi<tius
munera haec quae tibi offerimus pro> animabus famulorum
famularumque tuarum ill. quas de hoc saeculo migrare iussisti. ut per
tuam inmensam pietatem liberare eas a gehenna digneris. Per.
Quando episcopus dicit ante secretam Orate pro me peccatore dicatur
a circumstan<tibus> Orent pro <te om>nes sancti et electi d<ei>. Memor
<sit> dominus omnis sacrifitii tui. Et Immola deo sacrifitium
laudis. Et Redde (altissimo vota tua). Exaudiat te dominus pro
nobis orantem. Misereatur tibi omnipotens deus et dimmittat tibi
(omnia peccata tua).
Postea cantentur hi psalmi usquedum Te igitur finiatur.
Exaudi<at te dominus in die>. Ad te domine <levavi animam meam>.
Miserere mei <deus secundum> (magnam misericordiam tuam). Domine
refu<gium>. Qui ha<bitat>.
|