Hugo Atratus de Evesham: Epistolae

Pag 111


et pro tuitione regalis honoris, quem illesum appetimus incessanter,
inducti, super relatis huiusmodi premuniendam duximus regiam maiestatem.
Rogantes attentius et obnixius in Domino exortantes, quatenus, si
forte minus prudenti ducti consilio talia facere non absque multa sancte
matris ecclesie lesione, contra honorem proprium ordinastis, ad prosecutionem
eorum, si placet, nullatenus procedatur. Sed si fortassis, quod
omnino non credimus, facta relationi sint consona, rogamus instanter et
bona fide consulimus, quatenus, cursum presentis temporis et presidentis
qualitatem, auctoritatem, et statum ac turbationes varias, quibus fere concutitur
totus orbis, ut per hoc omni suspicione careat nomen vestrum,
debita consideratione pensantes sic prudenter, sicut honorem vestrum diligitis,
per celeris et condigne correctionis eventum prefata reformare curetis,
quod per hoc fama immo verius infamia rei delate non crescat, sed
decidat, honor regius augeatur, non tepeat et regalis animi erga sanctam
Romanam ecclesiam ac predictam terram sanctam sublimis et ampla devotio
laudis digne preconiis et consuete commendationis titulis per incrementa
continua tam apud Dominum, quam apud homines extollatur. Ut
autem super premissis innocentiam vestram, quam utinam prelati rumoris
veritas non accuset, excusare prout decuerit valeamus, placeat altitudini
vestre, cum summa nobis celeritate veritatis super hoc seriem cum causis
rationabilibus et motivis ac circumstanciis universis, que dictorum presidentis
et cardinalium murmur sedent et de cordibus eorum turbationis
causam amoveant et admirationis iam concepte materiam auferant, regiisque
apicibus aperire. Ceterum vestram volumus magnificentiam non latere
quod huiusmodi factum vel simile par crimini sacrilegii censeretur, et
propter hoc magna foret in talibus, antequam prorumpetur in actum, cautela
previdentie adhibenda.


Torna all'inizio