Clara Assisiensis: Epistola ad Ermentrudem

Pag 2288


O carissima, caelum suspice
quod nos invitat;
ac tolle crucem et sequere Christum,
qui nos praecedit:
etenim post varias et multas tribulationes
per ipsum intrabimus in gloriam suam.
Ama ex totis
praecordiis Deum
et Iesum, Filium eius,
pro nobis peccatoribus crucifixum,
nec de tua mente unquam excidat eius memoria;
fac mediteris iugiter mysteria crucis
angoresque matris sub cruce stantis.
Ora et vigila
semper.
Et opus quod bene coepisti instanter consumma,
et ministerium quod assumpsisti
in paupertate sancta
et humilitate sincera adimple.
Noli pavere, filia:
fidelis Deus in omnibus verbis suis,
et sanctus in omnibus operibus suis
,
effundet super te et super filias tuas
benedictionem suam;
et erit auxiliator vester et consolator optimus;
redemptor noster est et merces aeterna.
Oremus Deum invicem pro nobis,
sic enim altera alterius onus/I>] caritatis ferentes,
leviter adimplebimus legem Christi.
Amen.

Torna all'inizio