Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 424


8. In hac contrata que Tana nuncupatur, ut iam dictum est,
passi fuerunt IIIIor fratres Minores gloriosum martirium pro
fide Christi, quod per hunc modum habetur.
 
De martirio fratrum, et de eorum miraculis. Cap. VIII.
 
1. Dum predicti fratres Minores essent in Ormes, parati
fuerunt cum una navi ut irent Polumbum, in qua dum essent,
fuerunt portati malo suo velle usque ad Tanam. In hac civitate
invenerunt XV domus nestorinorum scilicet christianorum
qui sunt scismatici et heretici; et dum sic essent illic, sibi invenerunt
hospitium, et hospitati fuerunt in domo cuiusdam illorum.
Dum sic autem illic manerent, orta fuit quedam lis inter
virum illius domus et eius uxorem, quam illo sero ipse fortiter
verberavit. Dum autem sic esset verberata, conquesta fuit
coram lo Cadi, id est Episcopo in lingua sua. Quam mulierem
ipse Cadi interogavit, si posset probare quod dicebat.
Tunc autem illa respondit dicens se bene posse probare, nam
IIIIor rabani franchi, id est viri religiosi in lingua nostra,

Torna all'inizio