Papias: Ars Grammatica

Pag 207


liui" uel magis, differentie causa, "leui" (et antique "lini"). 97 Supina
ui in tum uertunt, sicut similia: "siui, situm", "straui, stratum",
"creui, cretum", ergo "liui" uel "lini", "litum"; quorum omnium supinorum,
hec solum penultimam corripiunt: "situm", "litum", sicut
"citum", "itum", "quitum", "satum". 98 In po , "rumpo, rupi", subtracta
m et o in i facit (et ab eo composita, "corrumpo, corrupi");
supina, i in tum , "rupi, ruptum". 99 "Strepo" uero "strepui" (et
"obstrepo, obstrepui"); supinum "strepitum". 100 R uel l uel e productam
habentia ante po , o in si uertunt, ut "carpo, carpsi", "serpo,
serpsi", "sarpo, sarpsi", "sculpo, sculpsi", "scalpo, scalpsi", "repo,
repsi"; supina horum si in tum uertunt, "sculpsi, sculptum". 101 In
ro , per ui sillabam preteritum terminant, ut "tero, triui", "quero,
quesiui", "requiro, requisiui", "sero, seui" (et antique "serui"); "desero"
tamen, pro "derelinquo", "deserui"; "insero" (pro "immitto"),
"inserui, insertus", si uero de arbore dicam, "insero, inseui,
insitus". 102 Duo uero sunt que duplicant s ante i, "gero, gessi",
"uro, ussi"; "uerto" autem secundum Seruium "uersi", secundum
usum "uerti". 103 At uero "curro, cucurri", quod in compositione
aliquando geminatur, "precucurrit", aliquando non, "decurrerunt".

Torna all'inizio