Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 655


interest vel intererit, et rem ratam dominum habiturum
et iudicatum solvi in omnibus suis clausulis, sub obligacione
omnium suorum bonorum.
Pro quibus omnibus et singulis observandis etc. ut supra.
C.
Legittimatis personis expedit ut ad alios actus in causa
necessarios procedatur.
a. Exhibicio libelli, et assignacio termini ad
deliberandum.
Coram reverendo patre domino archyepiscopo supradicto
conparuerunt in iudicio P et R predicti.
Et exhibuit idem P domino archyepiscopo supradicto
libellum inferius annotatum.
Quo quidem libello ipsi reo tradito, et per ipsum obtento,
idem dominus archyepiscopus ipsi R ad deliberandum
super ipso libello, videlicet utrum contendere velit
vel cedere, ad primam diem iuridicam post festum omnium
sanctorum proximo venturum peremptorium terminum
assignavit.
Tenor vero dicti libelli supra exhibiti talis est: coram
vobis reverendo patre domino I dei gracia
etc. ponatur
tenor libelli.

b.
Quidam tamen dicunt, et bene, libellum esse non registrandum,
quousque sit facta litis contestacio super
ipso, pro eo quia ante litis contestacionem sepe minuitur
et additur in libello, quod postea esse non potest.
Set quia plerumque quam plures anni transeunt, antequam
litis contestado subsequatur, tucius esse credo quod
in continenti cum datus est libellus sive peticio
registretur.

Torna all'inizio