Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 84


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod fides inclinat ad operandum et fugiendum,
inquantum illud verum quod in se considerari potest, accipitur ut regula operis.
Ad secundum dicendum, quod inquantum verum quod fides considerat, accipitur
ut conveniens vel contrarium, secundum hoc fides inducit vel tremorem vel
spem vel aliquid huiusmodi.
Ad tertium dicendum, quod coniunctio intellectus ad voluntatem non facit intellectum
practicum, sed ordinatio eius ad opus: quia voluntas communis est et speculativo et
practico: voluntas enim est finis; sed finis invenitur in speculativo
et practico intellectu.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod cum virtus ponat potentiam in ultimo
quantum ad actum, non sufficit ad rationem virtutis quod potentia per actum
ponatur in ultimo quantum ad obiectum, sed oportet quod ponatur in ultimo
quantum ad modum agendi, ut scilicet actus sit bonus non solum ex eo quod
bonum est quod fit, sed eo quod bene fit, sicut patet in virtutibus moralibus.
Bonum autem intellectus est verum, quod est finis et perfectio eius. Unde non
sufficit ad rationem virtutis intellectualis quod per eam cognoscatur verum; sed
oportet quod actus quo verum consideratur, sit perfectus etiam ex modo, ut
bene quis intelligat. Bene autem operari intellectum, non contingit ex hoc quod
ex bona voluntate eius operatio procedit, ut dictum est; sed efficacia intellectus
ad obiectum proprium conspiciendum vel in se vel per resolutionem ad id quod
in se conspicitur. Fides autem per actum suum ponit intellectum in ultimo quantum
ad obiectum, inquantum facit assentire primae veritati; non autem quantum
ad modum proprium ipsius intellectus: quia intellectus noster non est per
fidem tantae efficaciae, ut id quod credit, inspicere per se possit, vel ad ea quae
inspicit reducere; et ideo fides non est virtus intellectualis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non omnis habitus qui habet pro subiecto
intellectum potest dici virtus intellectualis, nisi perficiat intellectum et quantum
ad obiectum et quantum ad modum actus.
Ad secundum dicendum, quod ad principia aliarum scientiarum videnda sufficit
lumen intellectus agentis; et ideo habitus illorum principiorum est virtus; sed
ad visionem articulorum neque lumen intellectus agentis sufficit, neque lumen
fidei; et ideo non est virtus intellectualis.
Ad tertium dicendum, quod hoc quod fides non errat, sed semper verum dicit,
non est ex perfecto modo intelligendi, sed magis ex alio quod est extra intellectum,
scilicet ex infallibili ratione, quae dirigit voluntatem.

Torna all'inizio