tu ostendisti michi studia eorum, quia, sicut dicit Sapiens in
Prover. XXIII, student calicibus epotandis, ideo corrupti sunt et
abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum,
non est usque ad unum. Ideo Dominus dicit, Eze. XXII: Quesivi de
eis virum qui interponeret sepem et staret oppositus coram me pro
terra, ne dissiparem eam, et non inveni, et effudi indignationem
meam super eos et in igne ire mee consumpsi eos. Viam eorum in caput
eorum reddidi, ait Dominus Deus. Aliud studium clericorum
et sacerdotum secularium est quia student ut laute et splendide
comedant. De qua materia dicit Apostolus, I ad Cor. VI: Esca
ventri, et venter escis (supple: «paratur ab eis»). Deus autem et
hunc et has destruet. Item infra, VIII: Esca autem nos non commendat
Deo. Neque enim, si non manducaverimus, deficiemus, neque, si
manducaverimus, abundabimus. Ideo sanum consilium dat Ecclesiasticus
dicens, XXXVII: Noli avidus esse in omni epulatione
et non te effundas super omnem escam. In multis enim escis erit
infirmitas, et aviditas apropinquabit usque ad coleram. Propter crapulam
multi obierunt: qui autem abstinens est adiciet vitam.
Quia igitur sacerdotes et clerici seculares ad hoc student, ut
bene comedant et bene bibant, ideo ab opere venereo, id est a
luxuria, molestantur, et ita, sicut dicit beatus Iacobus, I, unusquisque
temptatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Deinde
concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero, cum
consumatum fuerit, generat mortem. Ideo de eis dicit Iere. V: Magnificati
sunt et ditati, incrassati sunt et impinguati, et preterierunt
sermones meos pessime. Item Iere. VI: A maiore quippe usque ad
minorem omnes avaricie student, et a propheta usque ad sacerdotem
cuncti faciunt dolum. Item de eis dixit Ps. (sicut expresse exposuit
beatus Bernardus: «Miror de clericis nostri temporis, cuius Ordinis
sint, qui Evangelium non predicant et panem de altari ociosi manducant.
Non laborant ut rustici, non pugnant ut milites, non evangelizant
ut clerici. Et quia nullum Ordinem tenent, ibi erunt, ubi
nullus ordo, sed sempiternus orror inhabitat»): In labore hominum
non sunt et cum hominibus non flagellabuntur. Ideo tenuit eos superbia,
operti sunt iniquitate et impietate sua; prodiit quasi ex adipe iniquitas
eorum, transierunt in affectum cordis. Cogitaverunt et locuti
|
|