Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 108


ad ipsum; sicut concupiscibilis non est determinata ad tenendum medium
in delectatione ex propria natura, sed ratio determinatur per naturam suam ad
illud; et ideo habitus temperantiae acquiritur in concupiscibili ex vi superioris
potentiae.
Nulla autem potentia secundum suam naturam determinatur ad illa quae sunt
supra naturam rationis nostrae, quorum est fides; et ideo ad hunc actum indigemus
habitu, qui non est acquisitus: qui quidem in duobus nos adiuvat: in hoc
scilicet quod intellectum facit facilem ad credendum credenda, contra duritiem,
et discretum ad refutandum non credenda, contra errorem.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod habitus infusus similis est habitui innato: quia
sicut naturalis habitus datur in creatione, ita infusus in reparatione. Naturalis
autem habitus, sicut intellectus principiorum, indiget ut cognitio determinetur
per sensum, quo acquisitus non indiget: quia dum acquiritur, per actum determinationem
recipit. Et similiter oportet quod fidei habitus determinationem
recipiat ex parte nostra: et quantum ad istam determinationem dicitur fides
acquiri per scientiam theologiae, quae articulos distinguit; sicut habitus principiorum
dicitur acquiri per sensum quantum ad distinctionem principiorum, non
quantum ad lumen quo principia cognoscuntur.
Ad secundum dicendum, quod in fide quatuor considerantur; scilicet ipsum quod
credendum est, ratio voluntatem determinans ad credendum, voluntas intellectui
imperans, intellectus exequens: et secundum hoc fides quantum ad eius determinationem,
et quantum ad eius actum qui in nobis est, quamvis habitus sit infusus,
dicitur esse ex quatuor quae in nobis sunt. Quia quantum ad ipsum credendum
dicitur esse ex auditu: quia determinatio credendorum fit in nobis per locutionem
interiorem qua Deus nobis loquitur, vel vocem exteriorem. Quantum vero ad
rationem, quae inducit voluntatem ad credendum, dicitur esse ex visione alicuius
quod ostendit Deum esse qui loquitur in eo qui fidem annuntiat. Quantum vero
ad imperium voluntatis dicitur fides esse ex voluntate. Quantum autem ad executionem
intellectus, dicitur esse actus fidei ex intellectu.
Ad tertium dicendum, quod philosophi, proprie loquendo, non crediderunt
Deum omnipotentem, sed sciverunt: quia demonstrative illud probaverunt. Sed
si aliqui illud sine demonstratione crediderunt, non crediderunt illud quasi Deo
dicenti hoc, sed alicui signo ex quo illud coniecturati sunt.
Ad quartum dicendum, quod non potest habitus infusus fidei in actum exire, nisi
fides determinetur vel a Deo per revelationem, vel ab homine per doctrinam: et
simile est de habitu principiorum.
Ad quintum dicendum, quod perfectio divinorum operum est ex ipso; sed quod
sit in eis aliqua imperfectio, hoc accidit ex parte recipientis.

Torna all'inizio