Regius advocatus.
Recte plane cuncta, quae proposueras, perspicuis roborasti testimoniis scripturarum.
Nunc autem paulisper ad superiora revertere et iuxta tuae sponsionis elogium
de domini mei regis iniuria rationem redde.
Defensor Romanae aecclesiae.
Glorioso regi, nobis eligendo pontificem, absit, ut nos intulissemus iniuriam, cum
ad hoc nos, sicut superius dictum est, necessitas impulerit, non rapina. Ad hoc, inquam,
nos invitos attraxit imminens periculum civilis belli, non ledendi vel minuendi
livor imperii.
Regius advocatus.
Civile bellum obicis, imminens periculum in tuae allegationis defensione pretendis,
dicatur etiam, si placet, quia caelum rueret, terra subsicivium pateretur. Perge
adhuc addens, quia pontus aresceret, terra diluvium inundaret. Quid michi omnia
haec? dum constet, quia, quicquid accidet, nullo pacto sancti papae sententiam debuisti
infringere, nulla ratione sinodalis decreti mysterium licuit violare. Sicut enim scriptura
perhibet: Melius est, ut oriatur scandalum, quam ut veritas relinquatur . Nam
si hoc bellum timuissent beati martires, fierent procul dubio sanctae militiae desertores.
Defensor Romanae aecclesiae.
Non ignoras, quod inter omnes sanctos martires Petrus et Paulus in apostolici
senatus culmine possident principatum.
Regius advocatus.
Hoc sicut affirmare superfluum, ita negare sacrilegum est.
Defensor Romanae aecclesiae.
Eorum sunt nobis tenenda vestigia, eorum forma nostris est actibus imprimenda,
sub eorum magistra debemus vivere disciplina.
Regius advocatus.
Hoc utique clarum est, perspicuum est. Sed quid a te portenti, quid prestigii
sub hoc funiculo inductionis alatur, ignoro.
Defensor Romanae aecclesiae.
Tolle prestigium, intellege veritatem! Times me tanquam tibi tendiculas substruentem,
audi Paulum de coapostolo suo Petro veraciter perhibentem: Priusquam
venirent quidam a Iacobo, cum gentibus edebat; cum autem venissent, subtrahebat se
et segregabat, timens eos qui ex circumcisione erant . Cernimus ergo Petrum non rigidum,
sed discretum. Timebat enim Iudeos, ne per occasionem gentium a fide recederent
christianorum, et ne perderet gregem creditum, boni pastoris est imitatus exemplum.
Factum est enim Iudeis tanquam Iudeus, ut Iudeos lucrifaceret. Sic Christus
apparuit in forma carnis peccati, ut a peccatis hominem liberaret; et cum legem Moysi
non ambigeret abolendam, consulens tamen adhuc rudibus et infirmis fratribus, tenuit
ad tempus umbram legis, ut eos quandoque proveheret ad perfecte noscendam plenitudinem
veritatis. In hoc ergo beatus Petrus discretionis nobis regulam dedit, quatinus
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|