QUAESTIO 1
Hic quaeruntur quinque: 1. Quid sit mendacium; 2. De divisione quam ponit;
3. Utrum omne mendacium sit peccatum; 4. Utrum omne mendacium sit peccatum
mortale; 5. De ordine mendaciorum in gravitate peccati.
ARTICULUS 1
Utrum definitio mendacii in littera sit conveniens
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod inconvenienter definiatur mendacium in littera. Qui enim
verum loquitur quod falsum esse credit, mentitur, sicut dicit Augustinus in lib.
De mendacio. Sed ibi non est falsa vocis significatio. Ergo male mendacium
definitur esse «falsa vocis significatio».
2. Praeterea, mendacium opponitur veritati. Virtus autem veritatis non solum in
dictis, sed etiam in factis consistit, secundum Philosophum in 4 Ethic.
Ergo non omne mendacium est «falsa vocis significatio».
3. Praeterea, sicut in 2 lib., distinct. 38, qu. 1, art. 3, dictum est, intentio respicit
finem ultimum. Sed a fine ultimo non recipit aliquid speciem, sed a proximo,
quod est obiectum cuius est voluntas. Cum ergo in definitione non debeant poni
nisi specificantia definitum, videtur quod inconvenienter ponatur in definitione
mendacii intentio fallendi.
4. Praeterea, id quod est commune bene et male factis, non debet poni in definitione
alicuius mali, maxime quasi completivum definitionis. Sed intentio mala
potest communiter inveniri et in his quae sunt bona ex genere, et in his quae
sunt mala ex genere; sicut etiam in proposito patet de illo qui verum dicit, ne ei
credatur, si aestimet quidquid dixerit, sibi non credi. Ergo «intentio fallendi»
non debet poni in definitione mendacii.
5. Praeterea, ille qui ioco mentitur, fallere non intendit, quia scit sibi non credi.
Sed tamen iocosum mendacium inter mendacia reputatur. Ergo intentio fallendi
non debet poni in definitione mendacii.
Solutio
Respondeo dicendum, quod duobus modis in actibus humanis contingit esse
peccatum. Uno modo ex ipsa natura facti, quod in se malum est, sicut in illis
quae sunt mala ex genere. Alio modo ex abusu scientis, sicut cum quis ea quae
sunt bona ex genere, ex intentione prava facit.
|
|