Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 39


decet regem, ex eo, quod est multitudinis rector: nam regens
multitudinem debet intendere commune bonum.
In eo ergo debet suam felicitatem ponere, quod est maxime,
et commune bonum. huiusmodi autem est (ut dicebatur)
Deus ipse: rex ergo tum quia est Dei minister,
tum etiam quia habet intellectum, et tum quia intendit
bonum commune, debet suam felicitatem ponere in
Deo, cui servit, qui est bonum maxime intelligibile, et
maxime universale, et commune. Si ergo rex debet in
Deo ponere suam felicitatem, oportet ipsum huiusmodi
felicitatem ponere in actu illius virtutis, per quem maxime
Deo coniungimur: huiusmodi autem est actus dilectionis,
sive charitatis. Nam amor, et dilectio maxime
vim univitam, et coniunctivam habent Unde Diunysius
4. De divinis nominibus ait, quod amorem, sive divinum,
sive angelicum, sive humanum, sive naturalem, sive animalem,
unitivam quandam dicimus esse virtutem. In
amore ergo divino est ponenda felicitas. Sed cum probatio
dilectionis sit exhibitio operis, et ex hoc aliquis probetur
esse dilectivus alterius, si agat quae ipse vult: si princeps
est felix diligendo Deum, debet credere se esse felicem
operando quae Deus vult. Maxime autem Deus requirit
a regibus et principibus, ut per prudentiam, et legem
populum sibi commissum iuste, et sancte regant.
regibus ergo, et principibus ponenda est felicitas in actu
prudentiae, non simpliciter, sed ut est imparatus a charitate.
Propter quod in ipso actu charitatis, per quam
immediatus coniungimur ipsi Deo, magis est
ponenda felicitas, quam in actu prudentiae:
licet in huiusmodi actu modo
quo dictum est, aliqualiter
felicitas sit ponenda.

Torna all'inizio