ARTICULUS 4
Utrum Christus debeat dici redemptor
ratione praedictae liberationis
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod ratione praedictae liberationis Christus non debeat dici
redemptor. Redemptio enim emptionem significat iteratam. Sed Christus nos nunquam
alias emerat. Ergo nec redimere dicendus est ex hoc quod nos liberavit.
2. Praeterea, nullus quod suum est emit, nisi forte solvendo pretium ei qui iniuste
detinebat. Sed diabolus iniuste nos detinebat; ei autem Christus proprii sanguinis
pretium non solvit. Ergo nullo modo nos redemit.
3. Praeterea, ab eo qui aliquid usurpavit, non oportet quod suum est emere, sed
violenter auferre, si facultas adsit. Sed Christo nos liberandi de potestate diaboli
facultas non defuit. Ergo non liberavit nos per modum emptionis.
SED CONTRA, Apocal., 5, 9, dicitur de Christo: «Redemisti nos Deo in sanguine
tuo». Ergo ipse est redemptor.
Praeterea, ubicumque est aliqua commutatio, ibi videtur emptio. Sed in passione
Christi fuit quaedam commutatio: quia accepit mortem, et largitus est vitam.
Ergo fuit ibi emptio.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod non solus Filius sit dicendus redemptor. Eius enim
est redimere cuius est pretium dare. Sed Deus Pater dedit nobis Filium in pretium
redemptionis: Galat. 4, 4: «Misit Deus Filium suum... factum sub lege, ut
eos qui sub lege erant redimeret. Ergo Deus Pater redemit».
2. Praeterea, eius est redimere ab hoste cuius est hostem vincere. Sed Christus
per potentiam quam habet simul cum Patre, hostem, qui nos detinebat vicit.
Ergo Pater nos redemit.
3. Praeterea, omne nomen significans effectum in creatura, est commune toti
Trinitati. Sed redemptor est huiusmodi. Ergo etc..
SED CONTRA, redempti sumus per passionem Christi: 1 Petr. 1, 18: «Redempti
estis pretioso sanguine agni». Sed solus Filius passus est. Ergo solus Filius nos
redemit.
Praeterea, ad hoc incarnatus est, ut nos redimeret. Solus autem Filius incarnatus
est. Ergo ipse est redemptor.
|
|