<II.> DE NOMINE SECUNDUM DONATUM
Dominus quae pars est? Nomen est. Nomini quot accidunt? Sex.
Quae? Qualitas, comparatio, genus, numerus, figura, casus.
Cuius qualitatis? Appellativae. Quare? Quoniam commune est multorum.
Petrus cuius qualitatis? Propriae. Quare? Quoniam unius nomen
est. Qualitas nominum in quo est? Bipertita est. Quo modo? Aut
enim unius nomen est et proprium dicitur, ut Roma; aut multorum
et appellativum, ut urbs.
Comparatur? Minime. Quare? Quia non recipit agmentum nec patitur
detrimentum nec est vere adiectivum. Quid est comparatio? Rerum
similium vel dissimilium assimulatio. Comparatio unde dicitur?
A comparando. Quae nomina comparantur? Appellativa dumtaxat qualitatem
aut quantitatem significant<ia>: qualitatem, ut bonus, malus;
quantitatem, ut magnus, parvus.
Cuius generis? Masculini. Cuius numeri? Singularis. Cuius figurae?
Simplicis. Cuius casus? Nominativi. Quo modo declinantur? Nominativo
hic dominus.
Laudabilis quaestio. Quaeri debet cur nomen omnibus orationis
partibus praeposuerimus. Solutio. Ideo scilicet, quia omnis creatura
ex suo nomine cognoscitur. Nisi enim scierit quis rei nomen, cognitio
rerum perit. Ut enim nascitur homo, antequam rem aliquam agat vel
discat, nomen illi indicitur. Hac utique causa conveniens fuit ut de nomine
prius tractaretur. Alia <solutio>. Nomen quoque significat substantiam;
substantia vero dignior est actione, unde merito ceteris partibus
orationis debuit praeponi.
|
|