Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 608


omnibus interfui, et rogatus ea scribere scripsi, meoque
signo et nomine roboravi.
b.
Notandum est per notarium, quod quandocunque
universitas seu capitulum obligatur, vel promittit aliquid,
plus quam due partes capituli seu universitatis debent interesse
contractui, ut robur firmitatis obtineat. non tamen
necesse est ut omnes consenciant qui intersunt. unde alterum
istorum eligat notarius, si perfecte vult facere
instrumentum. aut conscribat in instrumento omnia nomina
illorum qui interfuerunt, prout in forma subscripta
notabitur. aut dicat sicut superius dictum est in premisso
instrumento, ubi dicit: in quo quidem capitulo plus
quem due partes fratrum ipsius capituli existebant.

Testes qui scribuntur in instrumento convenientius debent
esse extranei quam de capitulo vel universitate, pro
eo quod illi de capitulo vel universitate sunt in negocio
principales, licet contractus propter hoc viciari non posset.
c.
Quia interdum scribitur procuratorium manu publica, et
nichilominus sigillo capituli vel alterius constituentis seu
constituentium roboratur, ideo specialem formam super
huiusmodi annotabo.
Alia forma super eodem.
Universis presens instrumentum inspecturis pateat
manifeste, quod venerabilis vir dominus Thomas prior
ecclesie Christi cantuariensis, presentibus volentibus et consencientibus
infrascriptis suis fratribus ad hoc specialiter
in capitulo eiusdem ecclesie ad sonum campane more solito
congregatis, videlicet fratre P et fratre C et fratre B etc.
scribuntur omnia nomina fratrum presencium. deinde

Torna all'inizio