Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 25


46 Verum, quoniam felix ne sit vita principum
queritur, primum quid sit felicitas, deinde an domicilia
principum sequatur discutiendum. Felicitatem esse vitam
seu operationem secundum virtutem scribit vir
sapientissimus Aristoteles et exercitio virtutum felicitatem 5
comparari. Cicero noster vult eam esse honestarum
rerum prosperitatem vel fortunam, adiutricem
bonorum consiliorum, quibus qui non utatur, nullo
pacto felix esse queat. Ubi ergo virtutes aut bona consilia
desunt, ubi adsunt vitia, ibi nequit esse ulla felicitas. 10
Non enim tam diversa, interque se repugnantia coniunguntur.
Sed virtutis rarum coisse cum principibus
familiaritatem preteritorum exempla docuerunt: ut vero
improbi malique sint, ratio, qua constat vitiis facilem
aditum ad principes patere, nobis persuadet. Igitur 15
et infelices erunt.
47 Vellem doctorum ac bonorum virorum gratia,
ut sapientie darent operam principes illiusque preceptis
obtemperarent. Sed, cum his nulla sapientie cura sit,
nec virtutes quidem cognoscere aut earum usu ad vite 20
subsidium uti possunt. Fugit ignorantiam virtus et rationi
sapientieque inheret. Ea cum sit principum contubernalis,
careant virtutibus oportet. Hoc sentiens divina
veritas, que mentiri nequit, per os prophete iterum
repetens hanc sententiam: homo - inquit - cum 25
in honore esset non intellexit, comparatus est iumentis
insipientibus et similis factus est illis. Quid aliis testibus,
alia ratione, alia auctoritate opus est ad demonstrandum
virtutem seorsum habitare a principibus et
ob eam rem esse infelices? Stultitia enim summa infelicitas 30
est, cum a divino dei oraculo iumentis insipientibus

Torna all'inizio