Fluxum in consiliis agunt et non fructum.
Vident patrimonium Christi jam destructum;
Et plorat Ecclesia nec dimittit luctum
Frequentans suspirium ab ymo deductum.
Vita sive moribus si quis est insignis,
Caret beneficio quod praestant indignis,
Cognatis, et filiis suisque privignis
In quibus luxuriae pater ardet ignis.
Fur ut gregem rapiat et perdat et mactet
Et praelatus praeparat non ut eum lactet,
Set ut pravis usibus lac et lanam tractet,
Cum spem non in Domino sed in nummis jactet.
Praelato pecuniae ostendas acervum
Si vis eum humilem, tibi non protervum,
Dum sectant cum Simone Helisei servum
Relaxant justiciam vel dirrumpunt nervum.
Non splendet humilitas collis praelatorum
Sed superbe satagunt non tantum minorum
Sibi flecti genua sed superiorum,
Cum Deus humiliet colla superborum.
Praefecit Ecclesiae Christus piscatorem,
Ut haberet humilem per saecla pastorem.
Nunc vero non eligunt Petro successorem,
Constantino similem sed quaerunt rectorem.
|
|