Petrus Damiani: Epistulae

Pag 256


Nam ut de caeteris sileam, quidam frater, Gezo nomine, nunc a
nostro non procul habitaculo disparatur, sexagenaria iam circiter aetate
grandevus, qui totum psalterium genua flectendo decurrit, hoc scilicet
modo ut unum expleat versum, dum pavimento prosternitur, alterum
dum protinus elevatur. Sic itaque per totum psalterii cursum una semper
fit metanea per geminos versus. Alius quoque nobiscum fuit, aetate
processior, qui iure Dominicus vocabatur. Hic mihi confessus est, sepe
se mille fecisse metaneas per singulos dies, dum tamen ferrea lorica iugiter
esset indutus ad carnem. Sed qui talia quaerit audire, curet opuscula nostra
percurrere.
Nunc autem sufficit mihi sanctitati vestrae suggerere, ut hoc ignobilis
neglegentiae vitium in sua prius aecclesia corrigat, deinde per caeterarum
palmites tamquam falcem salutiferae correptionis extendat. Districte
quippe prohibendum est non modo clericis, sed et laicis utriusque sexus,
ut nisi, sicut mos est, inter nocturni lectiones officii, alias dum divinis
ymnis insistitur, nemo sedeat, nisi corporis eum valetudo compellat. Plerosque
nempe vidimus non modo sacri sed et saecularis ordinis viros,
qui sic inter quaelibet aecclesiasticae sinaxis officia status sui viribus sunt
contenti, ut nec podio nec adiacenti prorsus ulli materiae dignentur inniti.
Qui nimirum quo laboriosius in conspectu supernae maiestatis se
conspicientis assistunt, eo suaviorem dulcedinem intimae quietis acquirunt,
quantoque difficilius sui corporis gravedinem tolerant, tanto copiosius
eos ad Deum meritum levat.

Torna all'inizio