Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 479


nullus exploratorum existeret, semper tamen timerent
ibi exploratores esse. Huiusmodi autem exploratores verus
rex habere non curat ad cives, et ad eos qui sunt in
regno: sed ad hostes, et ad extraneos. Utrum autem deceat
reges habere exploratores in regno propter aliam
causam, quam ne populus insurgat in ipsum, infra dicetur:
ad praesens autem scire sufficiat, quod non sic rex eget
exploratoribus, ut tyrannus. Sexta cautela tyrannica, est
non solum non permittere fieri soliditates et amicitias,
sed etiam amicitias iam factas, et soliditates turbare, et
pervertere. Volunt enim tyranni turbare amicos cum
amicis, populum cum insignibus, insignes cum seipsis. Vident
autem quod quandiu cives discordant a civibus, et
divites a divitibus: tamdiu non potest aeque de facili eius
potentiae resisti: nam tunc quaelibet partium timens alteram,
neutra insurgit contra tyrannum. Verus autem rex
econtrario non procurat turbationem existentium in regno,
sed pacem et concordiam: aliter enim non esset verus
rex, quia non intenderet commune bonum. Septima,
est pauperes facere subditos adeo ut ipse tyrannus nulla
custodia egeat. Volunt enim tyranni subditos esse intantum
pauperes, ut sic occupentur circa cotidiana quibus
indigent, ut non vacet eis aliquid machinari contra ipsos,
nec oportet ipsos habere aliquam custodiam propter illos.
Verus autem rex quia intendit bonum subditorum
non affligit et depauperat ipsos, sed magis procurat eorum
bona. Octava, est procurare bella, mittere bellatores
ad partes extraneas, et semper facere bellare eos qui sunt
in regno: quatenus semper circa bellorum onera intenti,
non vacet eis aliquid machinari contra tyrannum. Verus
autem rex non intendit affligere subditos, suscitando et
procurando bella, eo quod intendat bonum regni: non
vult ergo eos qui sunt in regno assumere arma nisi pro
defensione regni, vel pro aliquo alio iusto bello. Nona,
est custodiam corporis exercere non per eos qui sunt in

Torna all'inizio