Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1154


2. Praeterea, Ephes. 1, 20: «Constituens illum ad dexteram», Glossa:
«idest aeternam beatitudinem». Sed omnibus sanctis communicatur
aeterna beatitudo. Ergo omnibus sanctis convenit ad dexteram sedere, et non
soli Christo.
3. Praeterea, beatae Virgini convenit esse in potioribus donis Dei, quae est
super omnes choros Angelorum exaltata; unde et in Psal. 44, 10, a dextris stare
dicitur: «Astitit regina a dextris tuis». Ergo non soli Christo convenit sedere ad
dexteram.
4. Praeterea, dextera Patris est aequalitas Patris. Sed Spiritus Sanctus est
aequalis Patri, sicut Filius. Ergo sibi convenit sedere ad dexteram.
SED CONTRA, sedere ad dexteram convenit Christo secundum humanam naturam
et divinam. Sed in nullo alio invenitur natura divina et humana simul. Ergo
nulli alii convenit sicut Christo.
Praeterea, aequalitas est in Filio, ut dicit Augustinus
per appropriationem. Sed dextera importat aequalitatem. Ergo videtur quod
sedere ad dexteram soli Filio conveniat.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod terminus ascensionis
Christi est et locus et dignitas, non quam tunc de novo acceperit, sed quae tunc
innotuit. Secundum autem quod terminus est locus, sic est exaltatus usque ad
supremum locorum corporalium; non quod non possit inde moveri, sed secundum
congruentiam debetur sibi altissimus locus etiam ubicumque sit; sed ad id
quod sibi secundum congruentiam debetur, tunc fuit actu exaltatus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non dicitur ascendisse super caelos quia extra
caelum empyreum sit, sed quia in altissimam partem caeli empyrei ascendit.
Ad secundum dicendum, quod quamvis de natura corporis non sit quod possit
esse in eodem loco cum alio corpore, tamen potest hoc Deus facere per miraculum;
sicut etiam fecit corpus Christi de clauso virginali utero exire, ut dicit
Gregorius.
Ad tertium dicendum, quod quamvis natura corporalis sit citra naturam spiritus,
tamen natura corporis Christi transcendit omnes spiritus, inquantum est
Divinitati unita, quae est maior et dignior unio quam ea quae est per fruitionem:
et ideo altior locus debetur corpori Christi quam etiam ipsis spiritibus
creatis. Unde Glossa Hebr. 7, super illud: «Excelsior caelis factus est», dicit:
«Idest omni rationali creatura».

Torna all'inizio