Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 220


illam praesupponat. Advertendum ergo quod si dicta
politica diligenter consideremus, apparebit quadruplicem
esse communitatem. videlicet, domus, vici, civitatis,
et regni. Nam sicut ex pluribus personis sit domus,
sic ex multis domibus sit vicus, et ex multis vicis
civitas, et ex multis civitatibus regnum. quare sicut
singulares personae sunt partes domus, sic et domus
sunt partes vici, civitatis, et regni. Non tamen eodem
modo: sed vici sunt pars immediata, quia immediate ex
domibus constituitur vicus. civitatis vero domus partes
esse dicuntur, quia constituendo vicum, ex consequenti
constituere possunt civitatem, et regnum. Hoc ergo
modo communitas domus se habet ad communitates
alias: quia omnes aliae ipsam praesupponunt: et ipsa est
quodammodo pars omnium aliarum. Naturalis enim
origo civitatis ut patet per Philosophum I. Politicorum,
hoc modo existit, quia primo facta fuit una aliqua domus:
sed crescentibus filiis et filiabus, et non valentibus
prae multitudine habitare in domo illa, construxerunt sibi
domos annexas: et sic ex multis domibus factus fuit vicus.
Unde et I. Politicorum, dicitur, quod vicus est vicinia
domorum, quos vocant quidam collectaneos et
pueros puerorum. Nautralis ergo origo vici, est ex convicinia
domorum, quas construxit multitudo collectaneorum,
et puerorum, sive filiorum. Nam, ut tangebatur,
crescentibus collectaneis idest nepotibus, et filiis, et filiorum
filiis: et non valentibus habitare in una domo, compulsi
sunt facere domos plures, et constituere vicum. Sic
procedente generatione ipsorum, et ulterius augmentata
multitudine, facta est pluralitas vicorum, et per consequens
factum est castrum vel civitas: ulterius vero
multiplicatis castris, et civitatibus, factus est principatus,
et regnum. Utrum autem alio modo sit possibilis generatio
vici, civitatis, vel regni, quam excrescentia collectaneorum
vel filiorum, plenius infra ostendetur: ad

Torna all'inizio