Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 1070


Hic est duplex quaestio. Prima de potentia peccandi. Secunda de obedientia.
Circa primum quaeruntur tria: 1. Utrum potentia peccandi sit bona, et a Deo;
2. Cum secundum praelationis officium, adsit potestas multa peccata perpetrandi,
quae nisi quis in statu praelationis esset, facere non posset; utrum etiam
omnis praelatio a Deo sit; 3. Utrum praelatio, sive dominium, sit a Deo in ordinationem
naturae institutae, vel in punitionem naturae corruptae.
ARTICULUS 1
Utrum potentia peccandi sit a Deo
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod potentia peccandi non sit a Deo. Posse enim peccare, ut
Anselmus dicit, neque est libertas neque pars libertatis. Sed
omnis potentia naturalis quae est in nobis ad agendum actus humanos, ad liberum
arbitrium pertinet. Ergo potentia peccandi non est in nobis aliqua potentia
naturalis. Constat etiam quod non est gratiae potentia: quia per gratiam nullus
ordinatur ad peccatum. Cum ergo omnis potentia quae est in nobis a Deo, sit
gratiae vel naturae, videtur quod potentia peccandi non sit in nobis a Deo.
2. Praeterea, Deuter. 32, 4: «Dei perfecta sunt opera». Ergo quanto aliquid
magis est perfectum, magis debet computari inter divina opera. Sed actus est
perfectior quam potentia. Cum igitur actus peccati non sit a Deo, nec potentia
peccandi a Deo erit.
3. Praeterea, ad opus humanum concurrunt potentia, scientia et voluntas. Sed voluntas
peccandi non est a Deo. Ergo eadem rationem nec potentia peccandi ab ipso est.
4. Praeterea, a causa per se producitur effectus secundum similitudinem suae
causae; unde a Deo, qui est per se causa omnium, omnia producuntur retinentia
similitudinem eius quantum possunt: quia a primo ente sunt entia, et a
primo vivente viventia. Sed in potentia peccandi non assimilatur creatura Deo.
Ergo potentia peccandi non est in nobis a Deo.
5. Praeterea, cuius usus malus est, ut Boetius dicit, ipsum
malum est. Sed potentiae peccandi usus est ipsum peccatum, quod malum est.
Ergo et potentia peccandi mala est. Sed nullum malum est a Deo. Ergo potentia
peccandi non est a Deo.
SED CONTRA, Philosophus dicit, quod potentiae rationales
sunt ad opposita. Ergo eadem est potentia peccandi et potentia bene operandi.
Sed potentia bene operandi est a Deo. Ergo et potentia peccandi.
Praeterea, omne ens a Deo est. Sed potentia peccandi est quoddam ens. Ergo et
potentia peccandi a Deo est.

Torna all'inizio