De his quae participia sunt et nomina. Sunt multa participia eadem
et nomina, ut visus. Visus enim quando nomen est, quartae est
declinationis; quando autem participium fuerit, dividet tria genera, ut
visus visa visum.
Quaeri debet, quot modis nomina a participiis differant. Solutio.
Tribus utique: comparatione, declinatione et casu. Participia enim cum
in nomina transeunt, recipiunt comparationem, ut amans amantior
amantissimus, et requirunt genitivum casum, ut amans illius; quando
autem participia sunt, significant tempus et requirunt eundem casum,
quem et sua verba, ut amans illum.
De defectivis. Sunt participia defectiva, quae per omnia tempora
ire non possunt, ut coeptus urgendus. A verbo defectivo coepi venit
participium praeteriti temporis coeptus, quod praesens non habet, quia
verbum, a quo venit, caret praesenti tempore. Similiter urgendus venit
ab urgeo et caret praeterito et futuro in rus, quia supinis, a quibus
participia veniunt, deficit.
De inchoativis. Inchoativa vero participia praesentis temporis sunt
tantum, ut orrescens tepescens. Ideo enim praeteritum non habent,
quia quae inchoantur, praeteritum non habe<n>t. Futuro autem idcirco
carent, quoniam supina non habent, a quibus praeterita et futura
participia formantur.
|
|