autem erant valde asperrimi et in diversis malis nequissimi, ideoque
viatores sepe deprędabantur, et eundem abbatem dedecorantes
contristabantur. qua commotus mestitia contra eos, suasusque
veneratione et obsequio pręfati comitis eiusque coniugis, sperans
etiam unum ornamentum missę officii sibi promissum accipere
ab eis, fecit illis scriptum quod Romani dicunt tertium genus de
prędicto castello Tribuco solummodo, nullo sciente prveter Luponem
monachum et Ursum canonicum qui de Male Passia dicebatur.
sed cum nollent ipsi dare ut promiserant ornamentum
missale, quod, ut fertur, mirabile erat valde, prętii triginta librarum,
quia fuerat papę Iohannis avunculi eiusdem comitis, nec
ipse abbas idem scriptmn corroborare voluit. tunc ipse comes
cum sua uxore cepit callide moliri ut illud acquireret castellum,
quia per vim nequiverant, eo quod qui tenebant feroces et nimis
astuti erant. fecit itaque cum cis sacratnenta qualia ipsi quęsierunt,
eosque ad castellum Arcis ubi habitabant venire fecerunt.
quorum prudentiores duodecim capientes, in ima carceris miserunt
et vinculis ferreis religaverunt, aliosque triginta, ut fertur,
acceptis pecuniis dimiserunt. in qua captione acquisivit prędictus
comes cum sua uxore ab filiis Lotharii scriptum de curte
Sancti Gethulii, cui Adam abbas concesserat pro stupro ubi illum
apprehendit; et a filiis Gregorii diaconi de castello Tribuco, et
ab aliis ibi captis, qui ab hoc monasterio scripta habebant. Quod
factum lex omnino interdicit, quia terram censualem nullus potest
sine sui licentia patroni alicui dare. illi autem qui remanserant
in Tribuco, adiutorio cuiusdam Senioricti propinqui sui
suffulti, filii Arduini, per unum annum duraverunt. post hęc
vero, accepta pecunia, pręfatus Seniorictus dedit ipsum castellum
prędicto comiti eiusque coniugi. quo ingressi, cuncta vicinia
nostrique monasterii prędia et Sancti Andreę atque Romanorum
sibi subiugarunt. Quę omnia non sine causa a Deo permissa
sunt; dicit enilll Scriptura: « Omnis qui se exaltat, humiliabitur ».
Quę audiant divastatores ęcclesiarum et persecutores
|
|