Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 736


exequens, et «scientia» ut dirigens; quantum vero ad operationem boni,
ad quod non omnes tenentur, «fortitudo» ut exequens, et «consilium» ut dirigens.
Sed prima assignatio magis videtur accepta secundum proprias rationes
donorum.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod fides est in intellectu, spes autem et caritas in
voluntate, ut prius dictum est. Intellectus autem humanus ex sua natura habet
imperfectionem in modo intelligendi, quia spiritualia non potest percipere nisi
deveniens in ea ex sensibilibus; sed voluntas non habet ex sui natura aliquem
modum imperfectionis, ut dictum est; et ideo caritati et spei non respondet aliquod
donum quod perfectiori modo operetur: imperfectio enim quae est in actu
spei, non est ex modo operandi, sed magis ex distantia obiecti.
Ad secundum dicendum, quod perfectio temperantiae consistit in retrahendo a
delectationibus circa quae est, unde et nomen accepit; perfectio autem fortitudinis
in sustinendo, vel aggrediendo; iustitiae autem in operando quae ad alterum
sunt. Et ideo iustitiae respondet donum quod est ad operandum, scilicet
«pietas»; et fortitudini donum quod est ad sustinendum et aggrediendum, quod
eodem nomine nominatur: temperantiae autem donum quod sonat in recessum
ab aliquo, scilicet «timor», ut prius dictum est.
Ad tertium dicendum, quod idem est directivum in recessu a termino et in
accessu ad alium terminum; et ideo «timor», qui sonat in recessum, non habet
aliquod speciale directivum praeter ea quae dirigunt in aliis exequentibus,
quae pertinent ad accessum ad terminum.
Ad quartum dicendum, quod quia donum elevat hominem ad id quod est supra
se, ideo convenienter donum respondens iustitiae ex illa parte iustitiae sumitur
quae ei quod maxime supremum est, debetur. Huiusmodi autem est pietas,
quae debetur Deo, et patri carnali, vel etiam patriae.
Ad quintum dicendum, quod iudicium prudentiae per donum «scientiae» perficitur,
sicut et consilium per donum «consilii».
Ad sextum dicendum, quod multae aliae virtutes pertinent ad cognitionem quam
fides et prudentia, sicut patet de omnibus intellectualibus; et ideo ratio procedit
ex falsis.
Ad septimum dicendum, quod «timor» sonat in quamdam subiectionem hominis
per quamdam reverentiam. Quanto autem creatura magis Creatori subiicitur,
tanto altior est; sicut materia quanto magis subiicitur formae, tanto perfectior
est; et ideo «timor» in excellentiam sonat, secundum quod importat reverentiam
ad Deum: sic enim maxime donum est.
Ad octavum dicendum, quod «pietas» quae est donum, est supra iustitiam, et
supra omnes partes eius, ut ex praedictis patet, et ideo non est idem cum pietate,
quae est pars iustitiae.

Torna all'inizio