Leges tuae depravatae, plenae falsitatibus!
In te cuncta prava vigent: luxus, avaritia,
Fides nulla, nullus ordo, pestis simoniaca
Gravat omnes fines suos, cuncta sunt venalia.
Per te ruit sacer ordo, aqua primum prodiit.
Non sufficit papa unus, binis gaudes infulis.
Fides sua solidatur sumptibus exhibitis.
Dum dat iste, pulsas illum, hoc cessante, revocas.
Illo istum ministaris, sic imples marsupias.
Cuncto orbi das errorem, haec miscendo schismata.
Ni cessassent bonae artis in te prima studia,
Nulli regi de te posset cessisse victoria.
Miles quidem est normannus, qui te victam superat.
Non terret te Apostolorum sacra praesentia?
Nec revocant ab incoeptis te sanctorum pignora?
Fons quondam totius laudis, nunc es fraudis fovea:
Moribus es depravata exhausta nobilibus,
Pravis studiis inservis, nec est pudor frontibus.
Surge Petre, summe pastor, finem pone talibus!
XXXIX. - Duce itaque apud Romam apostolicis necessitatibus inserviente, Boamundus,
filius eius, apud Bulgaros, ubi a patre relictus erat, strenue agens, patris vices haud graviter
exequebatur, urbemque, quae Arta dicitur, obsidens, plurimum infestus persistendo capere
omnibus artibus nitebatur. Porro imperator, audiens urbem sui juris hostibus praegravari,
ducemque, quem plurimum pertimescebat, recessisse, absentia eius viribus resumptis, exercitu
admoto, urbi succurrendum multis copiis parat. Sed venienti Boamundus occurrens, certamine
inito, bellum conserit. In primo congressu, qui primum accesserant, collisi sternuntur,
subsequentes visu terrentur: fuga initur.Imperator cum primis fugientibus esse utile fugam
capere ducit. Quo fugato, Boamundus victor efficitur.
XL. - Quod cum duci, cum triumphali gloria a Roma revertenti, renuntiatum fuisset,
filium a se non degenerare cognoscens, plurimum laetabatur, et in eo maxime, quod uno in
tempore duorum imperatorum fuga triumphali gloria laus sibi suisque concessa sit. Veniens
itaque in Apuliam, ministros suos undecumque convocans, omnibus suis ordinatissime dispositis,
plurimo exercitu versus Graeciam, quam ceperat, executum accelerare disponit.
Navibus denique mense semptembri a tota Apulia, Calabria atque Sicilia apud Ydrontum
conflatis, copiisque necessariis introductis, prospera aura suffragante, optato portu
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|