ita exordium in epistola est quedam racio persuasiva, qua mediante
inclinatur auditoris animus, et suum epistola recipit effectum, cum
petentis postulacio exauditur. Et ideo de hac manerie diffinicio
talis datur: Exordium est probabilis sentencia quedam pertinens ad dicenda,
qua rogati animus consentire inducitur que transmittens nititur
impetrare.
3. Quare exordium ponatur pocius in principio
Non inmerito autem ponitur in principio corporis epistole, quamquam
a peritis possit eciam alibi adaptari. Cum enim exordium sit ad
persuadendum inventum, et homines ad non exaudiendum sint prompciores
communiter, conveniencius est ut, antequam aliquid resistencie
in corde percipiant illi, a quibus postulantur servicia, mediantibus
persuasivis racionibus inclinentur.
4. Quot modis potest exordium esse viciosum
Duplici autem modo, leviter considerando, potest esse exordium
viciosum. Primo, si sermo eius fuerit difficilis intellectu, ut hic: Fructum
tribuit centesimum serenti, cum quis ad misericordiam per elemosinam
revocatur. Quam cito enim exordium efficaciam sue virtutis deperdit,
tocius epistole virtus per consequens evanescit. Secundo, quando
exordii sentencia non recte coheret narracioni et peticioni, ut hic:
Vinum corruptum non est sanabilis medicina. Hinc est quod, cum
ad Romanam curiam personaliter accessissem, Dei gracia inde
sanus et hilaris sum reversus. Quare rogo, precipite si possum aliqua
grata vobis, etc.
5. Continuacio circa dicenda
Quamquam exordia non status hominum, sed ipsorum negocia
principaliter respiciant et per prius, tamen, ut facilius de ipsis possit
haberi noticia, aliqua consignare conabor, secundum quod diversis
statibus hominum potero conveniencius applicare.
Capitulum II
DE EXORDIIS AD PAPAM, EPISCOPOS ET QUOSCUMQUE ALIOS CLERICOS
Debet quidem caput membris languentibus compati et eis in necessitatis
articulo suffragium inpertiri. Reverencia multa debetur pastoribus,
presertim in quibus consonant iuste res et nomen. Poterit
|
|