«in Valle Supere; et omnia ipse rebus Sancti Vincencii, que 
«sunt in territorio Balvense, tam in montibus, quam et in planis; 
«de ipsis rebus de Tuscie; et de Peltino; et de Prebetrani; 
«et de villa Sancti Pauli; et de villa Sancti Nicandri; et in 
«Abeie, cum ipsa ecclesia Sancte Balbine; et in Campana; et 
«ipse rebus, que sunt in Mamenaco; et in Caporzani; et in 
«Turri; et in Cerule; et in Lapedebiba; et ipse rebus, que sunt 
«ab ipsa ecclesia Sante Marie de Cerule usque ad Montone, cum 
«ipso campo donnicu; et ipse Pereta; et omnia ipse rebus, que 
«sunt in valle de Flaturnu». et dixerunt ipsi predicti Petrus 
monachus et prepositus, cum predicto Iohanne advocato suo: 
«Domine Ambrosi, et predictis comitibus, pro Dei amore, facite 
«veram iusticiam de omnibus ipsis suprascriptis rebus, et de 
«ipse suprascripte ecclesie ad predictum monasterium beati Sancti 
«Vincencii». tunc predictum domnum Ambrosium, et predictis 
comitibus interrogaverunt predictos iudices, que exinde lex est. 
tunc predicti iudices iudicaverunt, quod ipse domnus Ambrosius, 
et predicti comites se reinvestire et predictum Petrum monachum 
et prepositum, cum suo advocato, ad opus de predicto 
monasterio. et predictum domnum Ambrosium, et predicti comites 
de omnibus ipsis suprascriptis ecclesiis, et de omnibus suprascriptis 
rebus, quomodo suprascriptum est et legaliter esset. 
et bannum earum exinde miserunt. quicumque ipsum predictum 
monasterium de ipse suprascripte rebus sue disvestire presumpserint 
sine legale iudicium, sciat se compositurum auri libre centum, 
medietatem regi, et medietatem ad predictam ecclesiam Sancti 
Vincencii, et abbatibus, et prepositis, et ad monachos, et ad servientibus, 
et custodientibus, qui in ipso suprascripto monasterio 
sunt preordinati. et hoc factum est in istorum omnium de suprascriptorum 
presencia, et quam et ex dicto de suprascripto domno
  |  
  |