Wido episcopus Ferrariensis: De scismate Hildebrandi

Pag 560


P . Manifestis constat rationibus approbatum, quod excommunicatorum sacramenta,
quae exsufflanda docuit, recipienda potius praedicare debuerit, et quia convincit
eum veritas, dampnat illum certissima falsitas. Hac ergo de causa, quoniam de negotio
excommunicatorum dicta suffitiunt, quod restat mihi probari velim: videlicet
quod in ligandis aliquibus et solvendis non iustitiam tenuit, sed suae voluntati satisfecit.
R . Ad huius rei comprobationem Heinricum regem adducamus in medium et
per eum quod dicimus approbemus.
P . Quomodo?
R . Ordo excommunicationis est, ut qui hoc vel illud fecisse dicuntur, quod sit
excommunicatione plectendum, prius bis terque vocentur, vocati discutiantur, et priusquam
in eos sententia excommunicationis proferatur, convincantur de crimine testibus,
aut confiteantur. Nichil autem horum circa regem Heinricum vidimus vel audivimus
observatum.
P . Quod si aliter fuerit presumptum, quid inde patres nostri senserunt vel
sanxerunt?
R. Pater Augustinus: Plerique , inquit, boni christiani propterea tacent et
sufferunt aliorum peccata, quae noverunt, quia documentis sepe deseruntur, et ea quae
ipsi sciunt, iudicibus ecclesiasticis probare non possunt. Quamvis enim vera sint
quaedam, non tamen iudici facile credenda sunt, nisi certis indiciis demonstrentur.
Nos vero a communione quamquam prohibere non possumus, quamquam haec prohibitio
nondum sit mortalis, sed medicinalis, nisi aut sponte confessum, aut in aliquo
sive seculari sive ecclesiastico iuditio nominatum atque convictum
. Item post aliqua:
Noluit , inquit, apostolus hominem ab homine iudicari ex arbitrio suspitionis, vel
etiam extraordinario usurpato iuditio, sed potius ex lege Dei secundum ordinem aecclesiae,
sive ultro confessum, sive accusatum atque convictum
. In Niceno concilio similiter
legitur: Incerta nemo pontificum iudicare praesumat, quia quamvis vera sint,
non tamen credenda sunt, nisi quae manifestis indiciis comprobantur, nisi quae manifesto
iuditio convincuntur, nisi quae iudiciario ordine publicantur
.
P. Apparet ex his omnibus quae proponis, quod ille in ligando Heinrico rege
non iustitiam tenuit, sed arbitrio suo satisfecit. Si quid est tamen, unde hoc multiplitius
probari possit, subdere non moreris.
R. Valet ad hoc probandum quod isdem pater Augustinus scripsit Auxilio episcopo,
qui quendam Classitianum comitem cum omni domo et familia sua excommunicaverat,
sicut etiam Hyldebrandus Heinricum. Unde inquit: Spectabilis filius noster
Classitianus comes graviter apud me litteris questus est, quod si anathematis iniurias
a tua sanctitate perpessus
. Et post pauca: Si habes de hac re sententiam
certis rationibus vel scripturarum testimoniis exploratam, nos quoque docere digneris,
quomodo recte anathematizetur pro patris peccato filius, aut pro viro uxor, aut pro
domino servus, aut quisquam in domo eadem natus?
Et post aliqua: Audisti , ait,
fortasse aliquos magni nominis sacerdotes cum tota domo sua quempiam anathematizasse

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio