consecrationis effectum perducere destitit;
imo propterea multa ex supradictis possessionibus
et rebus a se acquisitis, beneficiali ordine
locavit et ipsis Sulmonensibus sub certo
tempore et annuali censu concessit, sicut in
ipsis scriptis concessionis reperiri potest et legi.
Consecravit tamen in eodem Episcopatu per
manus Berardi Furconensis Episcopi Sanctae
Trinitatis Ecclesiam de Pacentro, nuper ex
conbustione violatam. Per eundem etiam Episcopum
consecravit nonnullas alias Ecclesias
in terra Sansonesca, videlicet Ecclesiam Sancti Angeli
in Castello de Petraniqua: Ecclesiam Sancti Antonini
in Bectorrita, Ecclesiam Sancti Pelini de
Pantano: in terra vero Sancti Clementis Sanctum Bartholomaeum
de Orta, et Sanctam Mariam de Vadulato.
Item in terra Sansonesca consecravit
alias Ecclesias renovatas per manus Domni
Oderisii Valvensis Episcopi, unam videlicet
Sancti Felicis de Teczanico, alteram Sanctae Mariae de
Cerbarano. Infra Monasterium vero renovavit
altare Beati Nicolai, et consecravit per manus
praefati Domni Berardi Furconensis Episcopi.
Capellam vero apud infirmatorium constructam,
similiter per eundem Episcopum solemniter
dedicavit.
Recuperavit profecto in regali Curia super
quendam strenuissimum virum Wilielmum,
Morelli nomine, Baronem Aprutinum, homines
juris Beati Clementis, quos in Castello de
Ripa Wilielmus idem sibi violenter vendicaverat:
unde judicio regalis Curiae de ipso Castello
praefatis hominibus abstractis, vocabulo
Sancti Georgii, Castellum construxit, et in eo ad
profectum Ecclesiae homines posuit atque minuit.
Cum uterinis quoque fratribus suis, et
aliis potentibus viris sui generis, pro rationibus
Ecclesiae dimicavit, et multoties cum ipsis
est altercatus de possessionibus Ecclesiae, quas
invadebant; de censu quem non persolvebant,
de pontibus quos evertebant; de Ecclesiis et
Clericis, quos sibi vendicabant de multis
molestiis, quas inferebant. Unde in quibusdam,
videlicet super Clericorum pressuris,
et Ecclesiasticis censuris, ita quandoque per
se, et sententiam excommunicationis in eos
promulgatam, quandoque per literas Apostolicae
Sedis, et interminationis ipsius Romani
Pontificis, quandoque per literas regiae auctoritatis
eos compescuit, quod in majorem jurisdictionem
Ecclesiae Sancti Clementis, Clerum
et totum paene jus Ecclesiasticum, et in melius,
quam antea fuerat convertit.
EPISTOLA ALEXANDRI PAPAE
Ad Ricardum Gentilem de Terra
Sansonesca.
“ Nobili Viro Ricardo Gentili: super
prudentia et nobilitate tua non possumus
non mirari, quod cum Ecclesia Beati
Clementis mater tua existat, et tota terra
Sansonesca ad eam ab ipso fundationis exordio
de jure pertineat, et quicquid tam tu,
quam Fratres tui de eadem terra tenetis a
praedicta Ecclesia recognoscere, et inde
sicut progenitores vestri, et alii qui eam
per tempora tenuerunt, fecisse noscuntur,
annuum censum reddere debeatis, ipsam
Ecclesiam, quam pietatis intuitu, et ratione
fratris, obtentu quoque dominii, quod
in te fratres tuos habere dignoscitur,
|
|