omnibus expediunt, et non omni anime omne genus placet. Item
Iob XXI: Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit
carnem meam tremor.
Cum autem redii in Lombardiam, et post plures annos dominus
Octavianus adhuc legatus esset Bononie, pluribus vicibus
comedi cum eo; et locabat me semper in capite mense sue, ita
quod inter me et ipsum non erat nisi socius frater, et ipse tertium
locum mense habebat a capite. Tunc faciebam quod Sapiens in
Proverbiis docet, XXIII: Quando sederis ut comedas cum principe,
diligenter attende que posita sunt ante faciem tuam et statue cultrum
in gutture tuo. Et hoc fieri oportebat, quoniam tota sala
palatii discumbentibus erat plena. Verumtamen abundanter et
decenter comestibilia habebamus, et vinum abundans et precipuum
ponebatur, et omnia delicata. Tunc cepi cardinalem diligere,
iuxta verbum quod scriptum est, Prover. XIX: Multi colunt
personam potentis et amici sunt dona tribuentis. Et iterum: Confitebitur
tibi, cum bene feceris illi. Invitavit autem me et socium
cardinalis ut qualibet die iremus ad manducandum cum eo. Sed
faciendum cogitavi quod Ecclesiasticus XIII docet: Advocatus
a potentiore discede, ex hoc enim magis te advocabit. Ne improbus
sis, ne impingaris: et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem. Et
iterum Prover. XXV: Subtrahe pedem tuum a domo proximi tui,
ne quando saciatus oderit te. Item de hoc cardinali dictum fuit
quod esset filius domini pape Gregorii noni. Forte quia dilexerat
eum speciali amore.
De familiaritate mulierum vitanda.
De abbate Sysoi, qui voluit potius ad solitudinem ire quam cum mulieribus
habitare, cuius discipulus dictus est Abraham. Ideo dicit Prover. 21: Melius
est habitare in terra deserta quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
Item filiam istius cardinalis in quodam monasterio sanctimonialem
vidi, et invitavit me et multum rogavit quod essem
devotus suus, quia devota mea esse volebat. Et nesciebat cuius
esset filia et quem haberet patrem, ego autem bene sciebam.
Et respondi et dixi sibi: «Nolo te habere amicam, quia Patecclus
dicit:
Et intendança cu no posso parlare.
|
|