errauit et periit, in nobis solis et in his qui nos sequuntur
sancta in terris ecclesia remansit . Hanc sacrilegam uanitatem
euertit euangelica ueritas, et prophetarum atque sanctorum patrum
non uiolanda auctoritas. Vnde ecclesie sue sancte in euangelio
suo dominus pollicetur dicens: Ecce ego uobiscum sum omnibus
diebus usque ad consummationem seculi . Quod minime
diceret, si ecclesiam suam ante consummationem seculi perituram
esse prenosceret. Et alibi: Tunc si quis uobis dixerit: Ecce
hic Christus aut ecce illic, nolite credere . Augustinus in ii psalmorum
expositionis parte: Corpus est autem ecclesia; non ista
aut illa, sed toto orbe diffusa . Item in eadem: Spes omnium finium
terre. Non spes unius anguli, non spes unius iudei, non
spes solius Africe, non spes Pannonie, non spes orientis aut occidentis,
sed spes omnium finium terre et in mari longe . In eadem:
Hec prophetia propter eos premissa est, qui putant religionem
nominis christiani usque ad certum tempus in hoc seculo
uicturam et postea non futuram. Permanebit autem cum sole,
quandiu sol oritur et occidit. Hoc est quandiu tempora ista uoluuntur,
non deerit ecclesia id est Christi corpus in terris . Item
in eadem: Domum tuam decet sanctitudo domine; domum
tuam, totam domum tuam. Non hic aut hic aut ibi, sed domum
tuam tantum per totum orbem terrarum. Quare per totum orbem
terrarum? Quia correxit orbem terre qui non commouebitur.
Domus domini fortis erit, per totum orbem terrarum erit . Item
in extrema eiusdem operis parte: Quid est quod dicis heretice
iam perisse ecclesiam de omnibus gentibus quando ad hoc predicatur
euangelium ut possit esse in omnibus gentibus? Ergo
usque in finem seculi ecclesia in omnibus gentibus . In eadem:
|
|