Zuppardus Matthaeus: Alfonseis, Liber II

Pag 122


Ergo dies et quae regum fortissimus ipse
postulat Alfonsus, Christi fideique minister,
pro votis sint scripta suis; felicia queque,
queque sue subito succedant prospera genti,
sintque adeunda nothis sua demum optata secundis.
Ut bonus est animus, sic optima proelia, felix
sintque aditus reditusque suus per tempora, postquam
vixerit in terris, tandem Deus optimus illum
perpetua in celo faciat requiescere pace ».
Non secus in magnas leti rediere Micenas
Atride gemini, flammis superantibus urbem
et Priami imperium et victa per proelia preda,
quam bonus orator, capiens decreta, retorsit
ad regem invictum motos per gaudia gressus.
His equidem telis Phebi si celsa manerent,
rursus in antiquas irent quoque Pergama flammas.
Ut ventum ad regem regisque palatia tandem,

190




195




200




205
Torna all'inizio