: Graphia aureae urbis

Paragrafo 28


28. Ad portam Flamineam fecit Octavianus imperator quoddam
templum, quod vocavit Augustorum, ubi sepelirentur Romani imperatores,
quod tabulatum fuit diversis lapidibus. Intus in girum
est concavum per occultas vias. In inferiori giro sunt sepulturae
imperatorum. In unaquaque sepultura sunt litterae ita dicentes:
HAEC SUNT [OSSA] ET CINIS NERVAE IMPERATORIS, et victoria quam
fecit. Ante quos stabat statua dei sui, sicut in aliis sepulcris. In
medio sepultorum est absida, ubi sedebat Octavianus. Ibique erant
sacerdotes, suas caeremonias facientes. De omnibus namque provinciis
orbis terrarum iussit venire unam cyrothecam plenam de
terra, quam posuit super templum, ut esset in memoriam omnibus
gentibus Romam venturis.

Torna all'inizio