decrescit, quare quanto plus vita procedit tanto magis ad
finem accedit.
XXIIII
De terrore sompniorum.
(1) Tempus quod quieti concessum est, non conceditur esse
quietum, nam terrent sompnia, visiones conturbant. Et licet
non sint in veritate tristia vel terribilia seu laboriosa que
sompniant sompniantes, tamen in veritate tristantur, terrentur
et fatigantur, in tantum ut aliquando dormientes
lacrimentur et evigilantes sepissime conturbentur. Si vero
iocundum quid viderint, nichilominus evigilantes tristantur
tanquam illud amiserint.
(2) Adverte quid super hoc dicat Elyphaz Themanites: «In
horrore visionis nocturne, quando solet sopor occupare homines,
pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita
sunt, et cum spiritus, me presente, transiret, inhorruerunt
pili carnis mee». Considera Iob dicentem: «Si
dixero, consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens
mecum in stratu meo, terrebis me per sompnia et per
visiones horrore concuties». Nabuchodonosor sompnium
vidit quod eum valde perterruit et visiones capitis eius
conturbaverunt eum.
(3) Multas curas sequuntur sompnia et ubi multa sompnia,
plurime vanitates. Multos errare fecerunt sompnia et exciderunt
sperantes in illis. Apparent enim frequenter in sompniis
turpes ymagines, ex quibus per illusiones nocturnas non
|
|