Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 524


vicinus fuit morti, testatus est quod locaretur in archa aurea et
duceretur in Alexandriam ad sepeliendum. Et servantes suum
testamentum, quod statuit compleverunt, assumentes eum magnates
sui super humeros, reges scilicet sui, principes et sapientes.
Et surrexit unus ex maioribus dicens: qui non ploravit de regibus
aliis, modo ploret, et qui de aliquo non est miratus eventu,
de isto miretur. Et dixit sapientibus: dicat nunc quilibet vestrum
aliquid ad confortandum nos et populum exhortandum. Et
tunc unus ex discipulis Aristotelis accedens, super archam
sua manu percussit dicens: o bene compositus, quomodo obmutuisti?
O valde honorate, quo modo cecidisti sicut venationis
preda, in hunc laqueum? Et dixit alter: Consueverat Alexander
observare argentum et aurum, nunc aurum observat eum. Et
dixit alter: nunc expedivisti te a peccatoribus sordidis, et bonis
ac puris adhesisti. Et dixit alter: heri refrenabat hic homines,
ipse hodie refrenatus est. Et dixit alter: hic est qui reges heri
oppressit; hodie vero inter nos captus est. Et dixit alius: hic
est qui totam perambulavit terram, nunc vero duobus continetur
passibus. Et dixit: heri Alexander audire poterat et nullus coram
eo loqui presumebat, hodie unusquisque loquitur coram eo, et ipse
non audit. Et dixit alius alius: quanto altitudo Alexandri excellencior
fuit, tanto gravior est casus. Et dixit alius: non videntes
Alexandrum consueverant eo terreri, nunc qui eum aspiciunt
non terrentur. Et dixit alius: hic est cui inimici approximare
nolebant; nunc etiam amici aproximare contemnunt. Et dixit
alius: Alexander heri gentes manu tenebat potencia sua, hodie se
manutenere non potest. Et duxerunt corpus in Alexandriam et, cum
apropinquarent, precepit mater eius civibus quod exirent excellenciori
modo quo possent; et compleverunt quod dixit. Illucque vero
pervento, archaque anteposita matri, dixit mater: o fili, mirum
est quomodo ille qui sua sapiencia celum apprehendit, et

Torna all'inizio