Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 389


sunt enim hebetes et imprudentes: propter quod licet ipsi
non decipiant nec fraudent, decipiuntur tamen et defraudantur.
Conditio ergo ministrantium esse debet, ut sint fideles,
et prudentes: fideles quidem quantum ad rectitudinem
voluntatis, ne fraudent: prudentes vero quantum ad
industriam intellectus, ne per insipientiam defraudentur.
Fidelitas autem cognosci habet per diuturnitatem: ipsum
enim cor hominis videre non possumus; sed si per diuturna
tempora, et in diversis officiis commissis fideliter se
gessit, fidelis est iudicandus. Prudentia vero cognosci habet
per ea quae diximus in primo libro: ut si aliquis sit
memor, providus, cautus, et circumspectus, et alia quae
ibi diximus, prudens est reputandus: et secundum magis
et minus, prout magis et minus participat de conditionibus
illis.
Quomodo a regibus et principibus providenda
sunt indumenta ministris.
Cap. XVII.

Quia maxime apparet regis prudentia, si suam familiam
debito modo gubernet, et si ei debite et ordinate
necessaria tribuat: et quia debita provisio maxime
videtur facere ad honoris statum, ut instruantur reges,
et principes, qualiter circa hoc se habeant honorifice
et prudenter: videndum est qualiter sunt exhibenda
indumenta ministris. Ad cuius evidentiam sciendum
quod circa hoc (quantum ad praesens spectat)
quinque sunt attendenda. videlicet regis magnificentia, unifermitas
ministrantium, conditio personarum, consuetudo
patriae, et congruentia temporum. Cum enim deceat
regem esse magnificum, ut supra in primo libro diffusius
probabatur, decet ipsum erga suos ministros decenter se
habere in apparatu debito, et in debitis indumentis. Nam

Torna all'inizio